Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
Haec sic1 dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. sed latius aliquando2 dicenda sunt et diffusius;
sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui3
maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione
atque sententia. nam Peripatetici, familiares nostri,
quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius,
mediocritates vel perturbationum vel morborum animi
mihi non sane probant. omne enim malum, etiam
mediocre,4 malum5 est; nos autem id agimus, ut id in
sapiente nullum sit omnino. nam ut corpus, etiamsi
mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo
ista mediocritas caret sanitate. itaque praeclare nostri,
ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem6
nominaverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.